Seite:DE CDA 1-3 496.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 496 —

sed numquam in beneficio, ut, dum voluerint eam alten absque contradictione valeant ......dictus quoque abbas prefate ecciesie duos mansos in Aderstide, qui ad usus suos deservire habebant, reliquit custodie prefato......de promovente. Custos quoque in aliis quibusdam redditibus, velut sua novit ecclesia, custodiam illam promovit, quos eciam sub auctoritate presentis scripti comprehensos esse volumus. Huius rei testes sunt: maioris ecciesie canonici, videlicet Gardolfus decanus, Wernerus prepositus, Con-radus camerarius, Conratfus prepositus, Olricus scolasticus, Geroldusarchidiaconus; Vol-radus quoque abbas de Hildesleve, Hermannus prepositus de Hamersleve, Iordanus prepositus de Scheninge; liberi vero Arnoldus de Scherinbike, Tidericus et Ludolfus et Fridericus et Albertus de Svanebike, Fridericus de Winnigstide; ministeriales vero Hein-ricus de Eilenstide, Fridericus de Badesleve, Wichardus de Aspenstide cum aliis multis. Factum est hoc anno Domini m. c. lxxxxi, indictione viiii, presidente sancte Romane ecciesie papa Celestino tercio, regnante Heinrico Romanorum imperatore, anno ordina-tionis nostre viiii. Ut autem ea, que supra posita sunt, rata et incolvulsa permaneant, banno nostro confirmavimus et hanc paginam testimonialem sigilli nostri inpressione signavimus.

Aus dem Original im gräfl. Stolbergischen Hauptarchive zu Wernigerode, hie und da beschädigt: die dadurch entstandenen Zücken sind im Texte offen gelassen. Von dem angehängt gewesenen Siegel ist nur noch das pergamentene Siegelband übrig. — Wegen ind. viiii vor dem September ausgestellt.
678.

1192. {Januar — September). Bischof Dietrich von Halberstadt bekundet die Ueberweisung einer Hufe Landes zu Bullenstedt und eines Rodelandes zu Stribenitz an das Krankenhaus zu Ilsenburg seitens des Propstes Siegfried von Aderstedt.

In nomine sancte et individue trinitatis Theodericus Dei gratia Halberstadensis episcopus. Officii nostri debitum exigit, ut ecclesiis nobis commissis, quantum possu-mus, providere studeamus, maxime autem illis, quas pro speciali devotione specialiter amplectimur1. Quia igitur üsyneburgensem ecclesiam quondam familiaris dilectionis vin-culo manu tenere consuevimus, auetoritatis nostre favorem non solum presentibus illius ecciesie fratribus, verum posteritati eorum etiam proficere volumus. Notum itaque esse volumus tarn presentis* quam futuri* temporis Christi fidelibus, quod Siffridus prepositus de Aderstede mansum unum in Bollenstede xii maldratas et xxx gallinas annuatim solventem a duobus ministerialibus Ilsyneburgensis ecciesie, Olrico et Rodolpho, qui eum ab eadem ecclesia in beneficio tenebant, decem marcis redemit. Insuper idem Siffridus* de oblacione fidelium, labore suo cooperante, novale quoddam in Stribenize xx solidos Magdeburgensis monete solvens conquisivit et, quia domus infirmorum in D-syneborch ante hec tempora nullam specialiter habuit consolationem, predictus Siffridus tarn prefatum mansum quam novale inspiratione divina ad refectionem infirmorum de consensu abbatis Theoderici obtulit hoc modo, ut, quitquid infirmis singulis annis superesse possit, ad reparationem capelle beate Marie reservetur. Huius oblationis coram nobis facte et confirmate testes sunt: Gardolfus maioris ecciesie decanus, Geroldus et

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 496. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_496.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)