Seite:DE CDA 1-3 494.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 494 —

Arnesten itemque ab eo eandem decimam habebat Th. dapifer noster, et sicut plerum-que moris est, exactores huius decime graves et molesti erant prefate ecclesie. Unde nos pro bono pacis consilio prudentum decrevimus, ut interveniente equabili dispen-satione Th. duos mansos et dimidium solventes duo talenta de bonis amicorum suorum conquireret et ecclesie Magdeburgensi conferret nosque pro eigdem mansis predictam decimam absolutam et liberam ecclesie beati Magni in Colbeke stabili donatione trade-remus. Quod et factum est celebri consensu et attestatione ecclesie nostre et magna-tum terre. N&m duos mansos et dimidium solventes duo talenta in villa Iringesthorp et ius et possessionem Magdeburgensis ecclesie de manu Th. in concambio recepimus eosque supradicto VI alter ol in feodo concessimus, ut ipsos Th. de manu Walteri* teneret, nos autem supradictam decimam absolutam et liberam ecclesie beati Magni in Colbeke perpetuo possidendam contulimus. Quod ut futuris postmodum temporibus stabile et inconvulsum permaneat, totius huius negotii seriem scripto mandavimus et sigillo nostro signavimus.

Aus dem cod. Vienn. in der gräfl. Stolbergiachen Bibliothek zu Wernigerode. Gedruckt: de Ludewig • reliqq. manusc. IL 430. — 1. Ms. nur W. — Weder der Aussteller der Urk. noch die Zeit derselben ist bei der Mangelhaftigkeit des mitgetheilten Brtichstückes genau zu ermitteln. Jener scheint ein Magdeburger Erzbischof {Wichmann oder Ludolf) zu sein, diese gegen Ende des 12 Jahrhunderts zu fallen, zu welcher Zeit Walter von Arnstein häußg in Urkunden vorkommt.
675.

(Um 1190). Der Propst Heinrich von Brandenburg bezeugt die seinerseits erfolgte Ueberlassung eines von dem Markgrafen Otto I von Brandenburg der Brandenburger Kirche geschenkten Grundstückes in der Zauche an den Capellan Burchard und dessen Sohn.

Henricus Dei gratia prepositus in Brandenburg et totus eiusdem ecclesie conven- tus. — — Ad petitionem igitur domini marchionis Brandeburgensis et instantiam ipsius capellani Burchardi sacerdotis de Nydicem fundum solummodo molendini iacentem infra centum mansos in Tzucha, quos marchio Otto Brandeburgensis pro anima uxoris sue Iudithe marchionisse ecclesie nostre contulit, ipsi prefato Burchardo et filio eius Hilde-brando prestito prius nobis ab eis herminio in beneficio gratis concessimns sub eadem terminatione, ut, si Burchardus alios fifios genuerit preter eum quem nunc habet, ad ipsos beneficium non transeat sed, si predictus filius eius heredem habuerit, ad ipsum solum hereditas sub tributo duorum modiorum maioris mensure siliginis sine beneficio devolvatur. Ut autem huius pacti initi memoria presentibus et futuris temporibus ob-livioni non tradatur, sigillo domini marchionis et ecclesie nostre sigillo communire ne-cessarium duximus.

Gedruckt: Gereken Fragm. tnarch. IV, 5 und VI. 1 ex orig. (Siegelbeschr.VI 137) und Riedel cod. dipl. Brand. I. 8. 121 (aus dem Brand. Copialb.) und nochmals X, 24. 325.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 494. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_494.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)