Seite:DE CDA 1-3 490.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 490 —

Acta autem sunt hec anno dominice incamationism0.c°.lxxx0. viiii0, indictione viift, con-cuiTente via, epacta ia.

Aus dem Copialbuche des St. Nicolaistifts zu Magdeburg {no. LVI1T) im dortigen Provinzialarchive. Wegen ind. vii vor dem September ausgestellt —
669.

1189. Erzbischof Wichmann von Magdeburg bestätigt dem Kloster U. L. Frauen zu Magdeburg eine Reihe früher von diesem erworbener Besitzungen, von denen ein Theil dem genannten Kloster zu Mühlingen im Landgerichte des Grafen Siegfried von Dornburg übertragen worden ist.

In nomine sancte et individue trinitatis Wichmannus Dei gracia sancte Magdebur-gensis ecclesie archiepiscopus. Notum sit tarn futuris quam presentibus, quod nobis me-diantibus obtinuit ecclesia beate Marie viii mansos in villa Salebeke a comite Liudolfo de Dasle et fratre eius Adolfo cum silva attinente et omni ususfructu, tarn in manci-piis quam in aliis quibusque rebus, precio lx marcarum examinati argenti, presentibus et collaudantibus factum istud fidelibus eorum Liudolfo de Stenvorde, Heinrico Strigero, Gisilero, Volkwino, Wolberto, presentibus1 etiam fidelibus nostris Heinrico comite de Groiz, Erwino de Radenleve, Sifrido de Thorneburg, Heinrico sculteto de Magdeburg, Gerberto advocato aliisque quam pluribus. Huius rei confirmatio facta est apud villam Muligge in placito Sifridi comitis sub regis banno, assidentibus et cooperantibus Burkhard o scultheto de Glinde et schabinis, iudicibus multisque nobilibus. Postmodum item obtinuit ecclesia beate Marie in eadem villa Salebeke vii mansos cum mancipiis, cum silva attinente et cum omnibus attinentiis precio lx et vii marcarum a comite Adolfo de Schowenburg et matre eius, cuius emptionis contractus factus est in curia Merseburg coram domino Friderico gloriosissimo Romanorum imperatore et semper augusto, presentibus nobis aliisque imperii principibus: Sifrido Bremense archiepiscopo, Ottone marchione Misnense et fratre eius Dedone comite, Ottone marchione Brandenburgense et fratribus eius Bernhardo duce et Theoderico comite multisque nobilibus.1 — — — Item cambivit ecclesia beate Marie viii mansos in Salebeke et villam Wylnitz solventes xi talenta et dimidium, in quo concambio data est villa Ekholt domino Richardo de Ales-leve absque ecclesia et addite sunt xl marce argenti, ipseque pro remedio anime sue et parentum suorum dedit ecclesie beate Marie in villa Calcedre mansum et dimidium solventes xi solidos et vi nummos.3 — — — Hec omnia, ut prediximus, nobis median- tibus facta sunt et- sub comminatione anathematis testimonio ecclesie nostre rite con- firmata sunt.

Actum anno Domini anno mclxxxix0.

Aus dem Copialbuche des Kl. U. L. Frauen zu Magdeburg (no. XXXVl) im dortigen Provinsial-archive. Das Actum ist nach einer Bemerkung des ArcMvraÜtes ton Müh erste dt von etwas späterer Hand hinzugefügt. — Vollständig gedruckt'. Winter Prätnonstratenser 361—363. — 1, Ms: parentibus. — 2. Vergl. no. 667. — 3. Siehe no. 643.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 490. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_490.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)