Seite:DE CDA 1-3 475.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 475 —

devotus obtulit. Placuit autem illustri viro Burchardo burgravio Magdeburgensi domum eandem emere et ipsam curiam inhabitare, ita tarnen, ut prefatum censum annuatim etiam persolveret. Et ne forte postmodum heredes sui in ipsa curia ius sibi asscribe-rent, cauta provisione, quicquid edificiorii in ipsa curia operaverat, iam dicte ecclesie donavit, ipse quidem, quoad viveret, eisdem beneficiis et eadem curia sub prefati cen-sus pensione fruiturus. Eo autem decedente si quis heredum suorum ad prescriptum censum curiam eandem ab ecclesia tenere voluerit, xx libras argenti dabit et usque ad terminum vite sue curiam eandem simili modo habebit, quo moriente ad ecclesiam possessio redibit. De argento autem reditus conparabuntur, de quibus memorati burch-. ravii et parentum eius iugis memoria agatur. Ut autem hec rata et inconvulsa perma-neant, actionem hanc scripto commendare et sigillo nostro signare curavimus et possessio-nem prefatam ecclesie beate Marie banno nostro confirmavimus. Huius rei testes sunt: Heinricus magister scholarum, Olricus canonicus sancti Mauritii, Conradus et Bruno eiusdem ecclesie canonici; laici vero Theodericus de Hagen, Rüdolfus de Iericho, Heinricus scultetus, Gerbertus advocatus, Hugoldus de Calve scultetus, Esicus de Alden-dorp«, et alii quam plures.

Aus dem cod. Vienn. in der gräfl. Sto/bergischen Bibliotliek zu Wernigerode. Gedruckt: de Ludewig reliqq. manusc. IL 402 — 403. Der Aussteller dieser nur in der vorliegenden Form mit-getheilten Urkunde. ist allem Anscheine nach Erzbisehof Wichmann. Die Zeit ihrer Ausstellung ergiebt sieh aus dem Umstände, dass des Erzbisc/wfs Siegfried (f 24 Octob, 1184) als eines schon Verstorbenen gedacht teird, zusammen mit der Zeugenreihe.
648.

1186. (Januar). Bernhard, Herzog von Sachsen und Graf von Aschersleben, bestätigt dem lateinischen Kloster zu Jerusalem den Besitz mehrerer von seinem Bruder Dietrich erhaltenen Güter.

In nomine sanete et individue trinitatis. Divina me memini didicisse1 pagina eos, qui ecclesias Dei suis locupletant donationibus et oblationibus, suorum veniam delicto-rum et inmarcessibilem corone gloriam adipisci. Salubre eciam commercium recensens, ubi magna pro parvis, eterna pro temporabilibus, celestia pro terrenis commutantur, ego Bernhardus, marchionis Alberti filius, dux Saxonie et comes in Aschersleve, iuste petitioni fratris mei Theoderici utpote tunc mee quam sue saluti profuture debite exaudicionis munere satisfaciens, laudabilem eius donacionem, quam filium Dei eiusque gloriosam ge-nitricem in loco, ubi steterunt pedes eius, venerabiliter honoravit, bone voluntatis quam consensu gratanter approbavi. Predictus enim frater meus, cum sanete resurrectionis locum peregrinus visitaret, ecclesiam suam in Werbenne ob remedium anime sue neenon parentum suorum assensu filii Theoderici ecclesie Latine in honorem perpetue virginis fundate obtulisse dinoscitur, hanc postmodum oblacionem melioracionis fruetu commutans ecclesiam suam in Haseldorp cum suis pertineneiis, silvis, paseuis, ecclesiam cum vinea in Errecs-leve, nobis consencientibus ac collaudantibus donacionem ipsam, nichilominus super do-minici ligni sanetuarium sub manus nostre protectionis in domo nostra Berneborch con-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 475. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_475.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)