Seite:DE CDA 1-3 463.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 463 —

eciam predictis emptoribus nulla iniuria possit inferri, iustitiam eorum distincte feci-mus notari, scilicet ut dent undecimum manipulum pro decima, pro pullo equino num-mum, pro vitulo dimidium, decimum examen apum, decimum agnum, decimum por-cellum, decimum anserem. Summa compositio ipsorum ante secularem iudicem non faciet nisi quatuor solidos nummorum. Pro banno iudicis dabuntur octo nummi: si quis non venerit ad pretorium tempestive vel sine licentia recesserit, octo nummos dabit. In festo sancti Martini dabunt de quolibet manso nummum pro censu, et hü nummi divi-dentur et dimidia pars dabitur ecclesie, que erit in ipsis novalibus, et dimidia pars ecclesie Magtenstide. Dimidium mansum Hollandricum cum decima dabunt ad ecclesiam, que erit in ipsius novalibus, et tantundem dabunt ad ecclesiam Magtenstide. luramentum ante iudicem secularem facient sine insidiis verborum, quod teutonice uare dicitur. Si quis eorum commiserit capitalem sententiam, secundum legem terre iudicabitur. Nonamplius quam ter in anno servabunt pretoria. Hec autem omnia ut predictis incolis nunc et semper rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam conscribi et nostra bulla feci-mus insigniri addentes, ut quicunque iniuste inmutaverit, anathema sit Testes autem huius actionis sunt: canonici maioris ecclesie Frithericus decanus, Iacobus custos, Ro-dolfus prepositus de Repesholte; nobiles quoque Otto marchio de Brandenburg, Theo-dericus comes de Wirbene, Albertus comes deOsterburg; ministeriales vero Gerungus, Engelbertus, Frithericus de Magtenstide, Thietwardus, Alardus, et alii quam plures.

Aus Lappenberg Hamb. Urkundenbueh 234, nach dem Original im Besitze des niedersäehsiehen Vereins {Siegel fehlt): abschriftlich in einem Bremer Copialbuehe in der Bibliothek zu Wolfenbüttel. Auch gedruckt: Vogt mon. ined. IL 413: v. Hodenberg Hoyer Urkundenbueh IL 4—5. —» 1. Im Orig. sieht nur: 8.
627.

1184. (Januar—September). Erzbischof Philipp von Cöln bestätigt dem von dem Rheinischen Pfalzgrafen Siegfried mit begründeten Kloster Laach seine Freiheiten und Rechte.

— — — omnibus tam futuris quam praesentis aevi Christi fidelibus cupimus per scripta praesentia declarescere, quod monasterium, quod Lacus nuneupatur, ab illustri Henrico comite palatino Reni, eius fundatore, initiatum feliciter et a comite Sigifrido, herede suo legitimo et successore, in magna honorificentia et largis possessionibus gloriose sublimatum, tempore antecessoris nostri felicis memoriae domini Friderici Colo-niensis archiepiscopi beato Petro et ecclesiae Coloniensi per manum Wilhelmi, filii Si- fridi iam dicti, contraditum est et subiugatum. — — —

Acta sunt haec anno incarnationis dominicae m.c.l.xxxiiii°, regnante Friderico imperatore Romanorum serenissimo, indictione seeunda, anno pontificatus nostri xvi.

Vollständig gedruckt: Kindlinger Münsteriscte Beiträge III. Abth. 2. 74 — 77 aus einer Copte des 16. Jahrhunderts; Günther cod. dipl. Rhcno-Mosell I. 443; Beyer, Eltester und Götz mittelrhein. Urkundenbueh IL 106. — Wegen ind. ii. vor dem September ausgestellt.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 463. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_463.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)