Seite:DE CDA 1-3 446.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 446 —
604.

1181. (Januar — September). Markgraf Otto I von Brandenburg giebt seine Zustimmung zu der von seinem Bruder Dietrich von Werben der Kirche zu Obernkirchen gemachten Schenkung.

In nomine sancte et individue trinitatis ego Otto marchio de Brandenburg. Si ampliandis divinis cultibus alimoniisve Christo Deo famulantibus largius impendendis consensum bone voluntatis apponimus, profectuosum certissime credimus. Notum igitur esse cupimus omnibus Christi et ecclesie filiis presentibus et futuris, quod dilectus frater Theodericus comes de Werbene capellam in Buckeburch cum suis attinentiis, nominatim domum in Kosen et curiam, in qua castrum fuit,. cum agris adiacentibus, cultis etincultis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pratis, pascuis, silvis, viis et inviis, cum omni utilitate inde proveniente ad dilatandum omnipotentis Dei honorem et pro anime sue salute totiusque nostre generationis ecclesie beate Marie in Overenkerken cum nostri consensus collaudatione contradidit et nos piam eius actio-nem nostri assensus attestatione fidelissime corroboramus. Unde ut hec eius traditio et nostre collaudationis attestatio inconvulsa et rata permaneat, presentem cartam conscribi iussimus et sigilli nostri impressione communimus.

Anno dominice incarnationis ni.c.lxxxi, indictione xiv. Sifridus burchgravius de Arneburch, Conradus de Witin, Wernherus de Cludene, Fridericus de Osterwalde, Gerhardus Valca, Fridericus advocatus de Saltwidele, Bruno de Gersleve, Conradus de Veltberc, Godes-calcus de Redese, Cono camerarius de Arneburch, Wernherus de Gardeleve, Rothen-gerus et Wernherus.

Ans Riedel cod. dipl. Brand, I. 17. 434. (Die Urkunde, deren Original eich im Stift Obernkirehen befindet, ist dem Herausgeber des C. D. Br. durch C. F. Mooyer milgetheilt worden.) Auch gedruckt: Erhard cod. dipl. hiat. West/. II. 160 (ans der Capaumchen Sammlung zu Bückeburg). — Wegen ind. xi? vor dem September ausgestellt.

605.

1181. (Ende September). Herzog Bernhard von Engern und Westfalen und Graf von Aschersleben bestätigt seines Bruders Dietrich von Werben Schenkung an das Kloster Obernkirchen und nimmt das letztere in seinen Schutz.

In nomine sancte et individue trinitatis ego Bernhardus dux Angarie et Westfalie et comes de Aschersleve. Ad dilatandum omnipotentis Dei honorem omnibus iusta poscen-tibus nos convenit in nostre salutis augmentum annuere et propensius hiis, qui sub nostro contenti sunt regimine. Unde notum facimus omnium fidelium presentium et futurorum Industrie, quod capellam in Buckeburc cum suis attinentiis, nominatim domum in Rosen et curiam, in qua castrum fuit, cum agris adiacentibus, cultis et incultis, que dilectus frater noster Theodericus comes de Werbene pro remedio anime sue et totius nostre generationis ecclesie beate Marie in Overenkeirken nostri consensus collaudatione contradidit, ipsam-que ecclesiam Overenkeirken cum omnibus suis attinentiis, dilectum quoque et familiärem nobis prepositum in nostre tuitionis defensionem nostrorumque successorum tuen-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 446. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_446.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)