Seite:DE CDA 1-3 442.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 442 —

manciparet, ne commissa fidei mee negligerem sed maturato facto, prout mecum de his ordinaverit, adinplere satagerem. His iam dicto modo quorundam fratrum testimonio dispo-sitis, amicum meum sepe fatum W. sepenumero conveni, monui, ut res apud nos depositas tucius secundum pium propositum suum sive, ut für non effoderet neque tinea demoliretur, deponeret Quam sanctam depositionem dum indesinenter actitaret, contigit eum usque ad mortem infirmari. Ad quem dum sub celeri vocatione cum fratre L. venissem, rogavit nos bre-viter, prout eius sinit debilitas, neque cum lacrimis, ut res, quas in Celestes thesauros locare iam dudum inchoarat, nostra fides et dilectio indesinenter erga ipsum habita consum-mare maturaret. Quid plura? Ipse, de quo sermo est, terribili, qui aufert spiritum tarn principum quam pauperum, terribili apud omnes reges terre, bona confessione reddidit spiritum. Nos autem, prout lacrimis largis adiurarat, bona fide tradita, bona fide recepta dispergendo dedimus pauperibus, ut in Celestes thesauros eorum deportarentur manibus. Hec ideo secundum rei ordinem et veritatem scripto notavimus, ut si forte fama, que tarn ficti pravique tenax quam nuncia veri est, secus divulgaverit, iusticie amatores ac pauperis Christi propugnatores aurem credulitatis obturent. Hoc modo destribuimus res, quas amicus noster W. fidei nostre credidit et, ut saluti anime eius consideremus, lacrimis multis rogavit: ad elemosinas infra tricesimam xxx solidos; ipsa tricesima die fratribus beate Marie x solidos et pauperibus xv solidos; tribus inclusis mulierculis xv solidos; ad sanctumBlasium v solidos; pauperibus prope civitatem v solidos; Hekelinge x solidos; Rüstenleve x solidos; ad duas novellas plantationes in Slavia talentum; item quibusdam religiosis et sancte conversantibus x solidos; puerulo, quem etiam lacrimis nobis commendavit, et familie sue quatuor talenta; pro panno pauperibus x solidos; vi-duis debilibus et decrepitis novem solidolidos*.

Aus dem cod. Vietm. in der gräfl. Stolbergisehcn Bibliothek zu Wernigerode. Gedruckt: de Ludtuig reliqq. manuse. IL 392—393. Die Urkunde gehört in die Zeit des Tropsfes Balderam (1160—1180); der Aussteller Alexis wurde später Propst des Klosters Klostei-rodc {Rode oder Hildebcrgerode) bei Sangerhausen. — 1. Im cod. Fienn. steht nur: B. p. — 2. So das Ms.
599.

(1177—1180). Papst Alexander III bestätigt die Vertauschung des Dorfes Wulfen seitens des Marienklosters zu Magdeburg gegen die Kirche des h. Johannes Evangelista daselbst und ein ungenanntes Dorf.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis Balderamo1 preposito et canoni-cis sancte Marie Magdeburgensis salutem et apostolicam benedictionem. Relatum est nobis ex parte vestra, quod venerabili fratri vestro Magdeburgensi archiepiscopo ecclesiam de Wlve cum villa adiacente concorditer dedistis et ab eo ecclesiam saneti Iohaniiis evangeliste Magdeburgensis cum quadam villa in concambium reeepistis! Inde uttquc est, quod nos concambium illud, sicut est concorditer et sine pravitate fratrum et ab utra-que parte suseeptum, ut in autenticis scriptis exinde factis continetur, ratum habemus et firmum ipsumque auetoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirma-tionis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemtare presumpserit,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 442. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_442.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)