Seite:DE CDA 1-3 436.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 436 —

nos redierit, cum assensu heredum nostromm et privilegio et omnibus modis, quibus vobis ac nobis expedit, libenter confirmabimus.

Nach Erhard cod. dipl. hist Westf. IL 153 {aus der Capaunschcn Sammlung zu Bückeburg). Der Brief ist offenbar früher verfassi als die folgende Urkunde.

590.

1180. {Januar—September). Burg Werben. Graf Dietrich von Werben schenkt dem Kloster Obernkirchen das Schloss Bückeburg mit anderen dazu gehörigen Gütern.

In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Ego Theo-dericus Dei gratia comes de Wirbene, cupiens saluti anime mee in aliquo saltem provi-dere, deputavi ecclesie, que vocatur Overenkercken, in honorem beate Marie dedicate bona quedam eidem ecclesie contermina, unde sustententur fideles Christi in eodem loco ipsi die ac nocte iugiter in divino famulantes obsequio. Notum igitur sit omnibus Christi fidelibus, tarn hiis qui in presenti sunt, quam eis qui post futuri erunt, quod castrum quoddam Buceburg nomine eidem ecclesie proximum cum agris adiacentibus et areis in villa Overenkercken ad eadem bona pertinentibus et molendinum in pede collis Buceburg et capellam in prenominato Castro cum bonis et mancipiis eidem attinentibus libera donatione contuli, legitimis heredibus meis consentientibus, ita ut eadem ecclesia predictam capellam cum omni utilitate, quam dinoscitur habere, et cum universis, que ad utilita-tem aliquam ex hiis in posterum provenire poterunt, possideat, quatenus Dominus Deus, cum dominica messis metenda advenerit, me peccatorem cum mea progenie centenos manipulos ex hiis bonis colligere dignum habeat. Ut autem hoc factum ratum sit et a filiis in filios stabile et inconvulsum permaneat, omni contradictore penitus amoto, per impressionem sigilli mei communitum et confirmatum esse statui, scientibus et astanti-bus presentibus testimonialibus personis, quorum nomina sunt hec: Siffridus Bremensis electus, Reinhardus notarius comitis, Hinricus prepositus de Hamersleve, Meinherus burggravius de Wirbene, Henricus de Cotene, Thetwardus advocatus Bremensis, Christianus Stumpe et filius fratris sui Theodericus, Bruno de Asle, Siffridus de Oldesleve. Anno incarnationis dominice millesimo centesimo lxxx, indictione xiii. Acta sunt hec in castro Wirbene.

Nach Erhard cod. dipl, hist. Westf. II. 153 (aus einem Obernkirehener Copialbuche des IQ. Jahrhunderts). Wegen ind. xiii. vor dem September ausgestellt.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 436. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_436.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)