Seite:DE CDA 1-3 427.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 427 —

tius et in remissionem peccatorum tibi iniungimus, quatinus factum tuum diligenter at-tendens, quod de prava suggestione potius quam deliberatione credimus fuisse commissum, emendans, prescriptam ecclesiam antique restituans libertati et tarn castrum quam opi-dum Magdeburgensi ecclesie reddens contractum saluti tue ac fame contrarium omnino rescindas, ita quod de zelo iustitie valeas premium perenne recipere et alii principes audientes ad correctionem factorum suorum facilius exemplo tue magnitudinis inducan-tur. Si enim, quod Deus avertat, in huiusmodi stares proposito, gravius omnipotentem Deum offenderes et ultionem perpetuam pro tanto excessu posses non immerito formidare. Quanto enim minus quisque potest ab alio iudicari, tanto districtius debet iudicare se ipsum et, cum male gesserit, emendare. Scriptum est enim: Judicium durissimum in bis, qui presunt, fiet; exiguo autem conceditur misericordia. Datum Velletri, xv Kai. MartiL

Aus dem Nienburger Copialbuche im Archive zu Käthen. Gedruckt'. Neue* Laus. Magazin XL. 517— 518 (t>. Heinemann die Abtei Nienburg und die Nienburger Güter in der Lausitz). Dieses Breve gehört mit den beiden folgenden in die Zeit von 1171 bis 1181, da der Abt Siegfried ron Nien-burgy unter welchem diese Verhandlungen stattfanden, i. J. 1171 die Verwaltung des Klosters übernahm (annal. Magd, bei Pertz XVI. 193), Alexander III aber i. 7. 1181 starb. Nun ist der letztere, wie sein Ilinerar bei Joffe*, Reg. Pont. 8755 — 8759; 8779—8793 ergiebt, in diesen Jahren nur vom December 1179 bis Mai 1180 in Velletri gewesen. Die drei Documente gehören daher zum 15 Februar 1180. Vergl. übrigens zu ihnen die no. 496. 497. 496. 615 und über den ganzen Nienburg-Magdeburger Streit den allegirten Aufsatz in dem Neuen Laus. Magazine.
578.

1180. Februar 15. Velletri. Papst Alexander III ermahnt den Erzbischof Wichmann von Magdeburg, den mit dem Kaiser Friedrich I bezüglich der Abtei Nienburg abgeschlossenen Tausch wieder rückgängig zu machen und der letzteren die ihr entfremdeten Güter in der Lausitz zurückzugeben.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, Wigmanno archiepiscopo Magdeburgensi salutem et apostolicam benedictionem. Super multis et gravibus, que de te ad nostram audientiam perferuntur, miramur sicut possumus et movemur et, quamvis inviti, pro de-bito tarnen suscepti officii ad correctionem impellimur. Sed motum benignitas apostolice sedis temperat, quia speramus, quod per patientiam nostram commodius ad penitentiam adducaris. Inter cetera vero officio pontificali et tue saluti contraria magnum est, ymmo maximum, quod pro ecclesia Nienburgensi castrum Schonenburg et oppidum Wesele ka-rissimo in Christo filio nostro Friderico, illustri Romanorum imperatori, dedisti, igno-rans aut dissimulans, quoniam absque crimine simonie spiritualia cum temporalibus ne-queant commutari. Super eo quoque movemur non immerito, quod a iam dicta ecclesia tria milia mansorum et amplius in Sprewe et Niemze pro tuo diceris arbitrio distraxisse ac reddidisse a monasterio aliena. Cum enim super bis mandatum apostolicum accepisses, neglexisti implere, quod iniunximus, in quo crimini simonie peccatum inobedientie addi-disti. Quia igitur nos ipsi gravem possemus sententiam formidare, si tarn enorme factum clausis oculis ulterius transiremus, per presentia tibi scripta mandamus et inobedientie virtute precipimus, ut prescriptam commutationem quantotius revoces et ecclesiam pre-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 427. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_427.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)