Seite:DE CDA 1-3 400.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 400 —

cessas, molendinum quoque in Clinke, sex etiam arearum fandos in civitate Parduwin a fidelibus oblatos, ecclesiam quoque in villa Cechowe cum sua dote et omnibus decimis eiusdem ville et tertiam partem decimarum de villis ad eam pertinentibus, sed et ecclesiam in Goliz cum dote sua et tertiam partem decimarum tarn huius ville quam alia-rum ad eam pertinentium. Hec et omnia data et concessa tarn a predecessoribus meis episcopis quam a prindpibus et aliis fidelibus ego Sifridus Brandenburgensis episcopus protestando eidem ecclesie cum decimis et omnibus ad ius nostrum pertinentibus con-cessi et, ut rata et illibata in evum permaneant, auctoritate patris et filii et Spiritus sancti et beati Petri et nostra stabilivi et proprio sigillo communivi. Si quis igitur ea infringere aut temere mutare praesumpserit, nisi resipiscat, anathematis condigne sententie hie et in perpetuum subiaceat. Amen. Huius rei testes sunt: Wigmannus Magdebur-gensis ecclesie archyepiscopus, Walo Havelbergensis episcopus, Rbtgerus maioris ecclesie prepositus, Otto, Romanis, Heinricus eiusdem ecclesie canonici, Heinricus praepositus ad sanetum Sebastianum, Conradus decanus, Gevehardus abbas de Conradesburg, Gerhardus Brandenburgensis arehydyaconus, Reinherus prepositus de Lyeceke, Baidrammus prepositus sanete Marie in Magdeburg, Hubertus Havelbergensis prepositus, Isfridus prepositus de Ierycho; Otto marehyo Brandenburgensis et filii eius.

Aus dem Original im Domstiftsarchive zu Brandenburg. An ledernem Riemen ist da» gut erhaltene Siegel 'des Bischöfe angehängt: kreisrund, den Bischof im Brustbilde, in der rechten Hand mit Bischofsstab, in der linken mit einem aufgeschlagenen Buche darstellend. Umschrift'. SIFBID'. BRAM)ABURGENSIS. EPS. Das Datum fehlt in dem Original, dagegen ist im Brandenburger Copialbuche am Bande die Jahreszahl 1173 hinzugefügt: die Urkunde muss dann in die letzten Tage des Jahres, Ende December, gehören, weil Siegfried erst damals Bischof wurde. Gedruckt: Buchholtz Vers, einer Gesch. der Churm. Brandenb. IV. 23; Gercken Stiftshist. v. Brandenb. 362; Riedel cod. dipl. Brandenb. I. 8. 109 (beide ex orig.).
541.

(1171 —1173). Graf Dietrich (von Werben) schenkt dem Kloster Oldisleben einen Weinberg und ein Weidicht in der Nähe des genannten Klosters.

In nomine sanete et individue trinitatis Theodericus, Alberti marebionis filius. In honore Dei et sanete genitricis sue nee non et gloriosi martiris Viti, conlaudantibus in hoc coheredibus meis, ob remedium anime mee videlicet et parentum meorum, ecclesie praedicti martiris sancti Viti in Oldeslebin ad sustentationem fratrum inibi Deo mili-tancium vineam unam nee non et salictum quoddam in eiusdem cenobii confinio contu-limus. Verum ne quis temerario ausu huic donacioni contraire, ipsam in irritum ducere pervaleret,.eius temporis episcopi et praedicti cenobii abbatis Conradi banno confirmari instituimus.

Facta sunt haec idoneis testibus presentibus, advocatis prefate ecclesie Reinbodone et Fri-derico, nee non et prefecto Meinhero, Herico, Ernesto, et ministerialibus meis presentibus Friderico, Wernero, Siffrido, Henrico, Alverico, Christiano, Stumpo.

Aus: (Otto) Thuringia saera 517; auch gedruckt: Mencken Script. Rer. Germ. I. 619; Leuckfeld Kloster Oldisleben 27; Müller Staatscabinet VIT. 345 (mit Abweichungen); JVileke vita Tice-manni cod. dipl. 20 no. 4. — Ueber die Ausstellungszeit der Urk. s. Sehultes Dir. dipl II. 215-NoU — u. v. Raumer Reg. hist Brandenb. no. 1888.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 400. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_400.jpg&oldid=- (Version vom 30.6.2018)