Hauptmenü öffnen

Privileg Karls IV. über das Schenkenamt des Königs von Böhmen

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Privileg Karls IV. über das Schenkenamt des Königs von Böhmen
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 58-60.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 7. April 1348
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[58]
5.

Karl IV. bestätigt das eingerückte Privileg König Albrechts vom 17. Nov. 1298 über die Ausübung des Schenkenamtes durch den König von Böhmen. - Prag 1348, April 7.

Karolus Dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam.

Innata cordi nostro benignitas circa fidelium et devotorum nostrorum honores et commoda continuis intenta vigiliis votis ipsorum annuere iugiter nos inducit, quociens poscencium vox est iusta, in hoc enim liberalitatis nostre non errat intencio, sed regalis sceptri fastigium extollere salubriter arbitratur. Sane ad nostre celsitudinis venerabiles archiepiscopus Pragensis, Olomucensis et Luthomusslensis episcopi, nec non illustres Iohannes Karinthie comesque Tyrolis et Goricie germanus noster carissimus ac Nicolaus Opavie et Ratiborie duces ceterique prelati, duces, principes, barones, proceres et nobiles regni nostri Boemie et pertinenciarum eiusdem presenciam accedentes nobis humiliter supplicarunt, ut quasdam litteras Alberti divi Romanorum regis predecessoris nostri nobis per ipsos exhibitas, quarum tenor et series sequitur in hec verba:

Albertus Dei gracia rex Romanoram semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum.

Sic nos decet principum et amicorum nostrorum spontaneis uti serviciis, ut siquidem per eos nobis honoris vel ohsequii preter debitum de prompta benivolencia exhibetur, eis vel eorum heredibus aut successoribus in suis iuribus nullum per hoc inposterum preiudicium generetur. Eapropter scire vos facimus et tenore presencium protestamur, quod, licet illustres reges Boemie, dum rogati per reges vel imperatores Romanorum eos ad solempnem eoram curiam venire contingit, predictis rege vel imperatore coronam regalem gestantibus, cum eisdem et eis presentibus corona regia uti possint, non tamen in corona [59] regia debent predicti reges Boemie predictis regi vel imperatori ministrare in officio pincernatus. Quod autem magnificus Wencezlaus rex Boemie, princeps et frater noster carissimus, nobis apud Nuremberk in solempni nostra curia proximo die dominico post festum beati Martini sedentibus in corona coronatus ad preces nostras ministravit in officio pincernatus, hoc non de iure, sed ex mera dileccione, quam ad nostram gerit personam, cum fecisse dieimus et ad serviendum sive ministrandum in eodem officio sub corona regia nobis vel successoribus nostris regibus vel imperatoribus Romanorum predictum regem et omnes successores suos reges Boemie testamur et volumus de cetero non teneri nec aliquod eis exinde preiudicium generari. In cuius rei testimonium et predicti regis Boemie et heredum et successorum suorum cautelam presentes fieri et sigillo nostro regio iussimus communiri.

Actum et datum in Nuremberk anno Domini millesimo CC nonagesimo octavo, XV° Kalendas Decembris, indiccione duodecima, regni nostri anno primo. — nostra confirmare auctoritate regia dignaremur. Nos utique prefatorum prelatorum, ducum, principum, baronum, procerum et nobilium, quos honoris et felicis status Romani regni et sacri imperii fideles et sollicitos pre ceteris novimus zelatores ipsumque regnum Boemie Romani regni membrum fore nobilius supplicacionibus benignius inclinati prefatas litteras ac omnia et singula contenta in eisdem laudamus, ratificamus, approbamus, confirmamus et de novo ex certa sciencia de nostre Romane regie plenitudine potestatis prefatis regno, prelatis, ducibus, principibus, baronibus, proceribus et nobilibus ac universitati regni ipsius et pertinenciarum eiusdem ad usum et opus regum Boemie in perpetuum damus, tenore presencium conferimus et donamus, omnem diminucionem et defectum, si quis in premissis fuerit, reparantes omnimode et supplentes ac omne dubium et obscurum pro parte et in favorem ipsorum regni et regum Boemie de uberiori dono maiestatis Romane regie et plenitudine potestatis interpretantes et eciam declarantes, non obstantibus legibus, consuetudinibus, usibus, observanciis, iuribus municipalibus vel communibus statutis seu edictis factis et editis in contrarium quibuscumque, quas et que quantum ad hec, ac si forent nominatim et de verbo ad verbum scripta presentibus et inserta, revocamus, cassamus, irritamus, anullamus et de dicta Romane regie plenitudine [60] potestatis decernimus firmitatis fore nullius penitus vel momenti. Nulli ergo omnino liceat hanc nostre laudacionis, ratificacionis, approbacionis, confirmacionis, donacionis, reparacionis, supplementi, interpretacionis, declaracionis, revocacionis, cassacionis, irritacionis et anullacionis paginam infringere vel ei ausu temerario in aliquo contraire, contrarium vero facientes, si qui fuerint, quod absit, ultra indignacionem nostre celsitudinis Romane, quam ob hec se noverint graviter incursuri, mille marchas auri puri nostro et Romani regni fisco componant, ipsarum videlicet medietatem nostre et successorum nostrorum Romanorum regum et imperatorum curie seu camere et reliquam passis iniuriam irremissibiliter applicandum. In quorum omnium testimonium et ad certitudinem pleniorem presentes fieri iussimus et nostre maiestatis sigilli appensione muniri. Huius rei testes sunt: Gerlacus archiepiscopus Moguntinus sacri imperii per Germaniam archicancellarius, Rodulphus senior dux Saxonie sacri imperii marescalcus, Radulphus iunior Saxonie et Fredericus de Deck duces, Iohannes purgravius Nurnbergensis, Ulricus lantgravius de Lyugkemherg, Fridericus de Orlemund, Ulricus de Helfenstain et Rodulphus de Werthem comites, Petrus de Hewy, Crafto de Holoch, Gotfridus de Pruneck, Eberhardus de Walkse, Fridericus de Walkse, Eglolf de Friberg et Purchardus de Elrbach Romani regni prefati principes et barones.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, indiccione prima, VII. Idus Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo.

Original im Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu Wien. Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift. Majestätssiegel an rot-grüner Seidenschnur. Auf dem Buge: R. per Iohannem de Glacz. - Die inserierte Urkunde König Albrechts (Böhmer, Reg. Albrechts 73) jetzt gedruckt MG. Const. IV, Nr. 35, S. 31. - Böhmer-Huber Nr. 651.