Hauptmenü öffnen

Karls IV. Transsumpt einer Urkunde seines Vaters über die pfälzische Kur

Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Karls IV. Transsumpt einer Urkunde seines Vaters über die pfälzische Kur
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 64f.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 22. Mai 1354
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[64]
8.

Karl IV. bezeugt die Echtheit einer eingerückten ihm vom Pfalzgrafen Ruprecht dem Älteren vorgelegten Urkunde König Johanns von Böhmen (1339, März 18) über das Kurrecht des Pfalzgrafen Rudolf II. - Kaisersberg 1354, Mai 22.

Karolus dei gracia Romanorum rex Semper augustus et Boemie rex. Notum facimus universis, quod constitutus in nostri presencia illustris Rupertus senior comes Palatinus Reni, sacri imperii archidapifer et dux Bawarie, sororius et princeps noster dilectus, nobis quasdam litteras clare memorie illustris Iohannis quondam Boemie regis, genitoris nostri dilecti, curavit ostendere, ut de tenore ipsarum dignaremur testimonium perhibere, quarum tenor sequitur in hec verba:

Nos Iohannes dei gracia Boemie rex ac Lucemburgen(sis) comes notum esse volumus tenore presencium universis, nos vidisse et[K 1] plene perlegisse litteras serenissimi principis domini Ludowici Roman(orum) imperatoris et domini Ludowici marchionis Brandenburgen(sis) continentes ordinacionem et tractatum de … comitibus Palatinis Reni, quis ipsorum ius seu vocem eleccionis in Romano imperio seu rege Romanorum quamprimum eligendo habere merito deberet; ex quibus siquidem litteris predictis liquide apparet, excellenti principi domino Rudolfo comiti Palatin(o) Reni ac duci Bawarie, quamprimum oportunitas ad hoc se offerret, ut Romanorum rex eligi deberet, competere ius et vocem in eleccione dumtaxat et nulli alteri persone. Ea igitur per dictum dominum Rudolfum supplicatum nobis extitit, ut ordinacioni prefate in predictis litteris contente nostrum prebere vellemus consensum benevolum et assensum. Nos itaque tamquam is, ad quem hoc de iure sicut ad principem et coelectorem imperii spectare dinoscitur, supplicacionibus predicti domini … ducis annuere cupientes, prefatam ordinacionem [65] factam per litteras predictas ratificamus et nostrum ei prebemus consensum, assercionem et assensum expressum, recognoscentes ipsum in prima eleccione futuri regis Romanorum eligendi facienda habere vocem eligendi tamquam principem et nostrum in ipsa eleccione coelectorem. Harum nostrarum testimonio litterarum.

Dat(um) Frankenfurd quarta feria proxima ante diem Palmarum anno Domini millesimo trecentes(imo) trices(imo) nono.

Nos igitur ad universorum noticiam volumus pervenire, quod easdem litteras sub propriis figuris et elementis et sub sigillo maiori consueto dicti genitoris nostri in vera figura sigillatas vidimus et de veritate et integritate ipsarum testimonium perhibemus. Presencium sub nostro sigillo testimonio litterarum.

Dat(um) in Keisersberg anno Domini millesimo trecentes(imo) quinquages(imo) quarto, XI. Kalend(as) Iunii, regnorum nostrorum anno octavo.

Original im Reichsarchiv zu München. Nach Abschrift im Apparat der Mon. Germ. von R. Lüdicke. Beschädigtes Siegel an Pergamentstreifen. Auf der Rückseite oben: R. - Böhmer-Huber Nr. 1855. Reg. d. Pfalzgr. Nr. 2806.

Textkritische Anmerkungen

  1. ec Orig.