Hauptmenü öffnen

Erklärung Heinrichs von Köln über Wahl und Krönung Friedrichs des Schönen

Textdaten
Autor: Erzbischof Heinrich von Köln
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Erklärung Heinrichs von Köln über Wahl und Krönung Friedrichs des Schönen
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 53-56.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum:
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite
[53]
2.

Erzbischof Heinrich von Köln zeigt dem künftigen Papste an, daß er den Pfalzgrafen Rudolf zur Wahl des Herzogs Friedrich von Österrelch bevollmächtigt habe, und btttet um Anerkennung dieser Wahl und der von ihm vollzogenen Krönung. - 1314, November 28.

Sanctissimo in Christo patri ac domino sacrosancte[K 1] Romane ac universalis ecclesie summe pontifici futuro Heinricus dei et[K 2] sedis apostolice gracia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus sacri imperii per Italiam archicancellarius devota pedum oscula beatorum. Cum nuper per mortem dive recordacionis quondam domini Henrici[K 3] Romanorum imperatoris vacante Romano imperio dies certa, crastinum videlicet festivitatis beati Luce ewangeliste preteritum quod fuit XIIIIo Kalen. Novemhris, sub anno Domini millesimo trecentesimo quartodecimo ad eligendum Romanorum regem in futurum imperatorem promovendum misset apud Frankenfurd [locum[K 4] ad hoc solitum et consuetum peremptorie prefixa [54] fixa per me[K 5] et alios comprincipes[K 6] et coelectores meos ius una mecum in electione Romanorum regis habentes michique propter inimicicias, quas[K 7] reverendus in Christo pater dominus Baldewinus Treverensis ecclesie archiepiscopus et spectabilis Iohannes comes Lutzelenburgensis, dicti domini imperatoris primogenitus, cum ipsorum fautoribus et complicibus contra me habuerunt et habent, securus ad predictum locum Frankenford[K 8] non pateret accessus, adeo quod non possemus absque rerum et corporis periculo ad eundem locum Frankenfurd[K 9] termino supradicto venire et interesse ad electionem futuri regis Romanorum sicut premittitur celebrandam, ego nolens ius michi nomine ecclesie mee in electione predicta competens negligere illa vice et, ne michi aut ecclesie mee aliquod quomodolibet ad presens vel in posterum generari posset preiudicium in hac parte, illustrem dominum Rudolphum[K 10] comitem palatinum Reni ducem Bawarie, comprincipem[K 11] et coelectorem meum[K 12] ac fidelem ecclesie mee, feci et constitui meum certum et specialem procuratorem sibique quoad predicte electionis tunc instantis negocium commisi totaliter vices meas, dans eidem plenam, generalem et liberam potestatem vice et nomine meo nominandi et eligendi personam idoneam in regem Romanorum in imperatorem promovendum ac iurandi in animam meam, si opus foret, iuxta formam generalis concilii, quod ego legitimo impedimento, de quo premittitur, tenerer, et quod crederem eodem impedimento adhuc me teneri in termino supradicto, quodque tunc essem in loco, de quo electores absentes vocari debent ad ipsius electionis negocium, et nichilominus alia omnia et singula meo nomine faciendi, que per me, si presens essem, facere in ipso[K 13] electionis negocio possem vel quomodolibet expedire. Qui Rudolphus[K 14] comes Palatinus predictus huiusmodi procurationis mee mandatum et vices meas sibi in hac parte commissas in se sponte suscipiens suo et meo nomine una cum [55] aliis conprincipibus et coelectoribus meis, apud quos illa vice dicta resedit electio, scrutatis prius secrete et sigillatim singulorum votis et eisdem postmodum publicatis, potestate sibi ab eisdem coelectoribus meis tradita illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie, virum katholicum et omnibus bonis condicionibus, que tanto regimini, sicut est Romanum imperium, conveniunt, excellenter pre aliis principibus adornatum, suo ac meo et aliorum coelectorum meorum mecum in hac parte consenciencium nomine ex potestate sibi ab eisdem tunc tradita et concessa, invocata sancti spiritus gracia, termino et loco antedictis elegit in regem Romanorum in imperatorem postmodum promovendum. Qui sic electus divine nolens resistere voluntati huiusmodi canonice electioni de se facte super hoc ab eisdem cum magna diligentia interpellatus consensit et deinde per me, cui[K 15] hoc secundum habitam hactenus a tempore, cuius non est memoria, observanciam et ex indulto sedis apostolice nomine Coloniensis ecclesie competit, die certa, que fuit festum beate Katherine nuper preteritum, ad hoc statuta et proclamatione, sicut iuris est, premissa in regem Romanorum extitit inunctus et cum sollempnitate debita regali dyademate[K 16] coronatus. Que omnia et singula ex decreto electionis predicte domini Rudolphi[K 17] comitis palatini Reni predicti et domini[K 18] Ruodolfi ducis Saxonie, coelectorum meorum, sigillis suo et aliorum cum eis consenciencium nomine sigillato, cui eciam cum meo sigillo presens mea supplicacio est annexa, et per instrumenta de mandato predicto comiti Palatino a me dato et de inunctione et coronacione predictis conscripta et in formam publicam redacta lucide demonstrantur. Quapropter sanctitati vestre humiliter supplico, quatinus electionem supradictam de predicto domino Friderico Christiane fidei fervido zelatore tam canonice factam et coronacionem meam exigente iusticia subsecutam ex solita paternitatis vestre clemencia dignemini approbare eundemque ecclesie Romane et vestrum devotum paternis visceribus confovere.

Datum IIIIto Kal. Decembris anno Domini predicto. [56] Zwei Originalausfertigungen im Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu Wien: A und B. Nach Abschrift von Ivo Luntz. A mit Siegel des Erzbischofs an roter Seidenschnur, mittels welcher die Urkunde mit Exemplar A der vorhergehenden verbunden ist. B ohne eigenes Siegel; mittels der Siegelschnur des pfalzgräflichen Siegels mit Exemplar B der vorhergehenden Urkunde verbunden. Exemplar B ist von der gleichen Hand wie beide Exemplare der vorhergehenden Urkunde, Exemplar A von anderer Hand geschrieben. - Reg. Ludwigs d. B., Reichssachen Nr. 46.

Textkritische Anmerkungen

  1. domino … sacrosancte B.
  2. et sedis ap. fehlt B.
  3. Heinrici B.
  4. locum — consuetum fehlt A.
  5. nos - nostros - nobiscum und so immer Plural statt Singular B.
  6. conprincipes B.
  7. quas reverendi in Christo patres et domini … Moguntinensis et … Treverensis ecclesiarum archiepiscopi et nobilis vir Gerhardus comes Iuliacensis cum ipsorum fautoribus usw. B.
  8. Frankenfuord B.
  9. Frankenfuord B.
  10. Ruodolfum B.
  11. conprincipem B.
  12. nostrum fecimus et constituimus nostrum certum B.
  13. ipsius B.
  14. dominus Ruodolfus B.
  15. nos, cui B.
  16. dyademite A.
  17. Ruodolfi comitis palatini predicti B.
  18. fehlt B.